« »
 
[]« Tenmantale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENMANTALE
TENMANTALE, Saxon. tienmantale, seu tienmannatale, ut est in Legibus Edwardi Confess. cap. 20. decem hominum numerus : ex Saxon. tien, decem man, vir, et tale, numerus. Sic autem appellabant Anglo-Saxones securitatem, quam decem homines, invicem colligati, qui decaniam conficiebant, (Decaniæ vero decem Centuriam et Hundredum,) præstabant Regi de pace ejus observanda : ita ut si quis eorum forisfecisset, de illius forisfactura cæteri tenerentur, nisi ille judicio stetisset. Res pluribus ibi describitur, ut et in Fœdere Alvredi et Godruni Regum :
Omnes in legibus pareant devote, vel exulentur, et pro exlegibus habeantur, nisi ei obedientes sint, et in Tienmentale, id est per decemvirale numero et fidejussione libera, quod Anglice dicitur, in Freborg, sint universi : ita quod si unus ex decem forisfaciat, novem ad rectitudinem eum habeant, aut solvant, et restituant damnum, quod idem fecit.
Meminit etiam istius vocis Rogerus Hovedenus ann. 1194. pag. 737 :
Rex constituit sibi dari de unaquaque carrucata terræ totius Angliæ 2. sol. quod ab antiquis nominatur Tenmantale.
Forte quod universa Decania pro vectigali exsolvendo in solidum teneretur. Vide Friborga. []