« »
 
[]« 3 tenta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 064b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENTA3
3. TENTA, Locus in quo panni explicantur seu extenduntur, idem quod Tendaris. Stat. pro lanif. et pannif. ann. 1317. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 197. v° :
Item quod tentoria sive Tentæ, in quibus panni, duplices appellati, in posterum tirabuntur, ultra xiij. cannas communes cum dimidia in longitudine, aliqualiter non excedent. Tentoria vero sive Tentæ, in quibus panni, qui de sorte vocantur, quorum non est longitudo taxata, sed in textoris voluntate consistit, fieri et esse poterunt longiores ; sed in ipsis tiratoriis (sic) sive Tentis panni aliqui duplices vel alii communes panni, qui debent xij. cannas ad minus continere, nullatenus tirabuntur.
Vide supra Tenda 3.