« »
 
[]« Terguisiades » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERGUISIADES
TERGUISIADES, Idem atque Terquisiaeth, quod de præstatione agraria explicatur suo loco ; haud scio utrum bene : nam Terguisiades, Pensitatio pecuniaria est, nisi præstatio agraria in pecuniam commutata, quod sæpe fiebat, dicatur, in Charta ann. 1244. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 669 :
Dederunt insuper prædicti Guidomarus, Leoniæ dominus, et uxor sua et filii sui supradictæ abbatiæ terram Forquilli, ut miles qui eam tenebat et de terra illa homo vicecomitissæ erat, similiter et homo abbatis esset, et terram Forquilli de illo teneret, tam ipse quam hæredes sui, et Terguisiades de terra illa, scilicet undecim solidos annuatim, sicut et prius, in vigilia natalis Domini dictis abbati et canonicis persolveret.