« »
 
[]« Terminarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 068b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERMINARII
TERMINARII, apud Ordines Mendicantes dicuntur, qui habendis per agros cuique conventui addictos concionibus destinantur. Habent enim singuli Ordinum istorum Conventus descriptos circumjecti territorii pagos, intra quos duntaxat eleemosynas colligere liceat, ne cum jactura caritatis et periculo scandali mutuis officiant commodis. Statutum Ordinis S. Guillelmi ann. 1337. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 242 :
Statutum quod quilibet prior nostræ provinciæ pro sustentacione studentium Parisius solveret quolibet anno unum florenum, quilibet conventus unum, quilibet Terminarius sex grossos, quilibet socius Terminarii participans secum in lucro tres grossos.
Rursum occurrit ibidem pag. 243. Haud satis scio an eadem notione Buschius de Reform. Monast. cap. 17. apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 818 :
Sequuntur primo scolares in superpelliciis, deinde altaristæ capellani, Terminarii et plebanus.
Vide Joann. Guillimannum in Vita S. Himelini Presb. n. 1. et ibi virum doctissimum Henschenium 10. Mart. []
P. Carpentier, 1766.
Chron. Fratrum Minor. ad ann. 1378. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 201 :
Obiit frater Botuidus Buttis,.... fidelis Terminarius Phlandensis et quondam guardianus Lyncopensis, etc.
Ibidem pag. 205. ad ann. 1403 :
Obiit frater Johannes de Ner, fidelis Terminarius conventus, qui dedit pro refectione æstivali conficienda de eleemosyna sua xvj. marcas argenteas, et pro organis novis ix. marcas argenteas.