![[]](img/image.png)
TERQUISIAETH, Terguisiaeth, Præstationis agrariæ species, f. eadem cum
Terragio, quod colligitur e terris recens cultis, a Latino, ut videtur
Terra, et Aremorico, Quisiat, proprie Pellem detrahere, quod ad agros recens
cultos translatum fuit, quia quasi pelle exuuntur agri, cum primum proscinduntur. Charta
vetus apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britann. col. 104 :
De ipsa autem terra hic redditus est : Terquisiaeth, kevrod, multones, pastus, decimæ et cætera jura, quæ de propria terra ad dominum pertinent.Alia e Chartulario Kemperleg. :
De ipsa autem terra, quæ est septem hanafat mellis, hæc est redditio, videlicet decima et Terguisiaeth.