![[]](img/image.png)
TERRESTREITAS, Terrestritas, Materia terrena, terræ proprietas. Engelbertus de
longævitate ante dilavium apud Pezium tom. 1. Anecdot. part. 1. col. 446 :
Modicum nutrit quia Terrestritas vincit in plantis, quæ non est apta digestioni.Leonardus in Speculo lapidum lib. 1. cap. 1. ex Cod. MS. Bibl. Reg. :
Nullus enim lapis est qui ratione suæ Terrestreitatis in aqua non submergatur, dummodo non sit porosus seu plenus areis.In edito Terrestritas.