« »
 
[]« Tersorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 077c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERSORIUM
TERSORIUM, inter vestes Ecclesiasticas. Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1077. tom. 6. Spicilegii Acheriani : Dorsalia duo, tapetia quatuor, Tersoria tria, bancales tres, etc. Gloss. Gr. Lat. : Ἐϰμαγεῖον, Tergorium. Rectius, Tersorium, in Gloss. S. Benedicti c. de Vestimentis. [] Bernardus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 46 :
Cum autem percutietur tabula ad mandatum, continuo congregentur ante Capituli introitum, ac succincti de pedum Tersoriis, cum viderint præire coquos transactæ hebdomadæ cum aqua, singuli singulos subsequantur tergantque fratrum pedes, sicut illi lavando præcesserint ; atque ablutis aliquantulum prius Tersoriis in conchis, etc.
Pro linteo quo pedes absterguntur, rursum usurpat idem Bernardus part. 2. cap. 15. Pro linteo autem quo Sacerdos in Sacris manus abstergit part. 1. cap. 55 :
Apocrisiarius solerti procurat diligentia, ut duos de junioribus eligat studiosos, et uni quidem coopertoria et linteamina altarium, Tersoria quoque et offertoria consignet custodienda, etc.
Tersoria calicum, quibus Calices sacri terguntur, in Concilio incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 163.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Tierde, pro Actio tergendi, in Vita J. C. MS. :
Et com saint Anne fu portée
Qui ains ne fut d'omme engenrée
Mais par le Tierde d'un contiel
En la quisse saint Fanuiel.
Vide supra Terdrum.