« »
 
[]« 3 tertia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 078b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIA3
3. TERTIA. Debellata et subjugata a Gothis Italia et a Wisigothis Hispania ita divisi sunt agri, ut victoribus partes duæ, tertia antiquis eorum possessoribus cederent. Lex Wisig. lib. 10. tit. 1. § 8 :
Divisio inter Gothum et Romanum facta de portione terrarum, sive silvarum, nulla ratione turbetur.... nec de duabus partibus Gothi aliquid sibi Romanus præsumat, aut vindicet : aut de Tertia Romani Gothus sibi aliquid audeat usurpare, aut vindicare.
Adde § 16. Quod et firmatur a Senatore lib. 2. Epist. 16. ubi Theodoricus :
Juvat, inquit, nos referre, quemadmodum in Tertiarum deputatione Gothorum Romanorumque possessiones junxerit et animos. Nam cum se homines soleant de vicinitate collidere, istis prædiorum communio causam noscitur præstitisse concordiæ. Sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter vivit ad unum velle convenit. Et factum novum et omnino laudabile, gratia dominorum de cespitis divisione conjuncta est : amicitiæ populis per damna crevere, et ex parte agri defensor acquisitus est, ut substantiæ securitas integra servaretur. Necesse est enim, ut inter eas suavis crescat affectus, qui servant jugiter terminos constitutos.
Id etiam observasse Burgundos in Gallia, postquam eam partem, quam insederant, occuparunt, docet Lex Gundebalda cap. 54. 57. 79. Præterea in hac agrorum divisione Princeps exactionem et contributionem aliquam in antiquorum possessorum Tertiis reservavit, quæ quotannis fisco inferretur. Lex Wisig. lib. 10. tit. 1. § 16 :
Judices singularum civitatum, Villici atque Præpositi, Tertias Romanorum ab illis, qui occupatas tenent, auferant, et Romanis sua exactione (manente) sine aliqua dilatione restituant, ut nihil fisco debeat deperire.
Quod quidem vectigal, Tertiarum illationem et exhibitionem appellat idem Senator lib. 1. Epist. 14. lib. 2. Epist. 17. et 37. non quod tertia fructuum pars, in pecuniam postea commutata, pensitaretur ; sed potius quod ex Tertiis inferretur. Testatur enim idem Scriptor etiam [] ex binis agrorum partibus, quæ in sortem victoribus obvenerant, quoddam pariter tributum aut vectigal in Principis fiscum, perinde ac ex Tertiis, illatum, quod utrumque Exactionem binorum et ternorum vocat, et ad Comitis Sacrarum largitionum officium pertinuisse ait, lib. 3. Epist. 8. et lib. 7. Epist. 20. 21. 22. Vide Paulum Warnefridum de Gestis Langob. lib. 2. cap. 32. At secus egisse Odoacrum scribit Procopius lib. 1. Gotthic. cap. 1. ubi ait, Gotthorum ope arrepta tyrannide, τὸ τριτημόριον τῶν ἀγρῶν, iis concessisse, hocque pacto eorum animos sibi devinxisse. Vide Sors 4. Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 103. 118. et 89.