« 3 tertiare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 079c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARE33. TERTIARE, Tertiam partem bonorum conferre, vel auferre, Gall. Tiercer. Charta
Theoduini Episc. Leodiens. apud Ægidium Aureæ vallis Monachum in Gestis Episc. Leod. cap.
1. et apud Miræum tom. 1. pag. 68. :
Prænominata vero villa pro libertate sua, ad sumptus Ecclesiæ necessarios, omnia mobilia sua primo mihi Tertiavit, qua libertate ut amplius frueretur, postmodum dimidiavit.Rigordus ann. 1199 :
Milites qui olim sua libertate gaudere consueverant, ethomines ipsorum Tertiavit, id est, Tertiam partem omnium bonorum suorum eis violenter abstulit.

