« »
 
[]« Tescua » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 082c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESCUA
TESCUA, Joan. de Janua, dicuntur loca, quibus pecora castrantur. Unde Tescuare, castrare, Tescuatores, castratores, et Tescuationes, castrationes dicuntur. Eadem fere leguntur in Glossario Langob. Sangerm. MS. n. 501. in quibus Glossator subjungit hæc Isidori lib. 15. cap. 12 : Tescua quidam putant esse tuguria, quidam loca prærupta et aspera. Vide Tesqua. Apud Papiam et in Glossar. cod. reg. 7644 : Thescua, loca quibus pecora castrantur, etc. ut ex Isidoro.