« »
 
[]« Testæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 084a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTAE
TESTÆ, seu testarum confractarum fragmenta, super quibus tyranni nudos volutari cogebant Martyres. S. Augustinus Serm. 13. de Sanctis :
Contusa quo jacebat Testa substernitur, ut vis acuminis concisam molem superjecti corporis plus discinderet, atque reddita tormentis membra quæ secarent, obvia susciperent fragmenta.
Versus de S. Eutychio Martyre in Ecclesia S. Sebastiani ad Cœmeterium Calisti Romæ :
Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret.
Acta sanctæ Martinæ Martyris c. 2 :
Præcepit Testas eos levare, et faciem ejus cædere.
Acta sancti Luciani Presb. c. 4 :
Nunc autem in toto dorso graves Testarum aculeos densos et continuos maligno animo substernebant.
Acta S. Vincentii Mart. c. 3 :
Fragmenta Testarum exasperata passim congerite, ut quicquid jacentis corporis male incisa fractura tetigerit, illimatis infigat aculeis, et ipsa conversio laterum innovetur ad pœnam.
Acta S. Thyrsi Mart. c. 8 :
Et pro minutis movitis de lateribus fragmenta Testarum infigite.
Althelmus de Laude Virg. c. 32 :
Tum rogus ardescens, et rubræ fragmina Testæ.
Vide Gregorium, seu Ruffinum in Actis SS. Phileæ, Philoromi et Socior. n. 4. Acta Proconsularia Martyrum apud Baron. ann. 285. num. 5. Acta S. Agathæ n. 12. Acta SS. Tharaci et Socior. apud eumdem ann. 290. n. 12. et alia passim SS. Martyrum, præterea Gallonium de SS. Martyrum Cruciatib. cap. 6.
Testulæ, Eadem notione, in Actis SS. Claudii, Asterii et sociorum, apud Baron. ann. 285. n. 5.