« Testatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 086a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTATIO
TESTATIO, Jus dicitur quod Episcopi habebant disponendi de quarta, interdum nona parte
relictorum de testamentis in pios scilicet usus ; quod quidem inde manavit, quod
antiquitus statutum fuit, ut rerum, quæ in testamento relinquerentur, autoritate Ecclesiæ
distributio deinceps fieret, et ut Episcopis ac Prælatis, in pios, sicuti diximus, usus,
certam eorum quantitatem distribuere liceret. Cum autem de decima tantum parte
disponendi iis facultas esset data, scribit Matthæus Paris ann. 1190. statutum in
Normannia, Ricardo Rege annuente, inter cætera :
Ut distributio rerum quæ in testamento relinquuntur, autoritate Ecclesiæ fieret, nec decima pars, ut olim subtraheretur.De rebus porro testamento relictis quartam sibi postmodum arrogarunt, non amplius in pios usus erogandam, sed tanquam sibi propriam, et de qua disponere iis omnino esset liberum, uti de intestatorum bonis, quod supra docuimus. Charta Leonardi Episcopi Cæsenatensis ann. 1175. apud Ughellum tom. 2 :
Insuper largimur vobis vestrisque successoribus in perpetuum alias decimationes, et primitias, et testationes, et Aquam sanctam totius Vicariatus, etc.Alia ibidem Aimerici Episcopi ejusdem Ecclesiæ ann. 1274 :
Insuper largior, do, trado,.... in perpetuum Canonicam portionem testamentorum et aliarum ultimarum voluntatum de jure spectantium mihi meisque successoribus ab hac hora in antea in perpetuum per totum plebatum dictæ plebis S. Mauri,.... ut libere quicquid ad me meosque successores ratione Canonicæ portionis, id est, quartæ testamentorum, et aliarum ultimarum voluntatum pertinebit amodo, vel pertinere videbitur in perpetuum per totum plebatum utrumque, percipere ac exigere et habere pacifice valeatis, etc.Vide Nonagium, et Tertiagium.