« 1 testis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIS1
1. TESTIS. Statuta Synodalia Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1263 :
Prohibemus singulis Sacerdotibus parochialibus, ne ipsi parochianis suis die Paschatis Testes seu hostias loco panis benedicti ministrent, ne ex ejus ministratione, seu receptione erubescentiam evitare videantur ; sed panem benedictum faciant, sicut aliis diebus dominicis fieri consuevit.Ubi pro evitare legendum puto irritare : forte enim intelliguntur paniculi, seu oblatæ in testiculorum figuram formatæ, quas in hoc festo Paschali loco panis benedicti dabant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an
simplicior veroque similior sit Acherii tom. 11. Spicil. pag. 207. emendatio, qui
tostas ibi pro Testes legendum esse suspicatur.