« 3 testis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIS3
3. TESTIS. Teste meipso, vel Teste Rege, Formula Chartis Regum Angliæ seu potius Epistolis minoris momenti a temporibus Richardi
I. passim adscripta, cum scilicet a Proceribus non subscribitur, sed
a solo Rege ; quam suggillavit olim Pius II. PP. in mandato Henrici VI. lib. 3. Commentar.
suor. :
Testem autem se dicitVide Mabil. lib. 2. Diplom. cap. 21. num. 7. et 8. ubi præter illa quæ spectant Anglos, aliquid simile refert e Litteris Rogerii Calabriæ Comitis, Cœnobio Pactensi concessis ann. 1094. apud Pirrum Sicil. sacræ lib. 3. pag. 386 :(Deus)futurum, quia in judicio suo non indiget testibus.
Teste me dante et concedente et conjuge mea Adalayde Comitissa.In aliis ibid. pag. 387. habetur :
Teste eodem Comite Rogerio, etc.
P. , 1766.
◊ Eadem formula alii præter
Angliæ reges usi sunt : Theobaldus comes Trecensis in Charta pro monast. Corbiniac. ex
Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 16 : Actum Trecis, Teste me ipso anno Verbi incarnati 1199. mense Novembri.Rursum in alia ex Chartul. Campan. fol. 65. r° :
Actum apud Choaudon, Teste me ipso anno incarnationis Dominicæ 1200. mense Januario. Datum per manum Galteri cancellarii mei.Guillelmus de Valle Grignosa in Charta ann. 1224. ex Chartul. AD. S. Germ. Prat. fol. 61. v° :
Datum Parisius apud S. Germanum de pratis, Teste me ipso.
P. , 1766.
Liber est, et non doctus, non sperat habere lucrum, nec damnum ; et super suam animam juravit. Hæc formula uniuscujusque testis declarationem excipit, in Inquisit. ann. 1252. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 811. Ubi non doctus idem sonat atque non subornatus.
Testes ex Eodem Comitatu ; in quo res acta, de qua controversia est, sumi debent. Capitula Ludovici Pii
Imp. ad Legem Salicam, et lib. 4. Capitular. cap. 23.
Eligantur in ipso pago,lib. 3. eorumd. Capitul. cap. 78. Adde Chartam reclamatoriam ad Ludovicum Pium inter Epistolas S. Bonifacii num. 115. a Baluzio laudatam in Notis ad Capitularia col. 1187.
Testes qui oculis suis viderunt, et auribus suis audierunt ; in Lege Alamann. cap. 1.
tit. 2. § 1.
Testes per Aurem Attracti. Vide Auris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes Crediti, Quibus fides habenda est, in Testamento ann. 1121. in Probat. novæ Hist. Occitan.
tom. 2. col. 416.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes Redemti, Pretio allecti, corrupti, subornati. Vide Redimere.Testes Rogati. Vide Charta rogata, pag. 316. col. 2.
Testes Synodales Publici, Qui publice recepti et probati in Synodo ; de quorum fide non dubitatur,
in Concilio Cabilonensi ann. 813. cap. 1. Cap. Præterea, de Testibus cogend. :
Testes publicos, quos civitas nuncupat Synodales.Censent Cironus et Altaserra lib. 2. Dissertat. Juris Canon. cap. 12. dici hoc loco Testes Synodales, qui publice recepti et probati in Synodo, quasi custodes et speculatores eorum, quæ fiunt in Ecclesia, vel contra Synodi decreta decernuntur et geruntur, quos Græci παραφύλαϰας vocant, ut notavit Cujacius ad cap. 7. de Testib. cogend. vel potius hosesse, qui in quacumque parœcia vel Episcopatu eligebantur, adhibito super 4. Evangelia, vel Martyrum reliquias juramento, ut omnia, quæ contra fidem et religionem fiebant, observarent et inquirerent, ut patet ex Can. Episcopus, 35. q. 6. et Concil. Lateran. sub Innoc. III. cap. 6. Concilium Narbon. ann. 1227. can. 14 :
Districte mandamus, ut ab Episcopis Testes Synodales in singulis instituantur parochiis qui de hæresi et aliis criminibus diligenter inquirant, etc.Concilium Tolosanum ann. 1229 :
Statuimus itaque ut Archiepiscopi et Episcopi singulis parochiis, tam in civitatibus quam extra, Sacerdotum unum, et duos vel tres bonæ opinionis Laicos vel plures, si opus fuerit, sacramento constringant, qui diligenter, fideliter et frequenter inquirant hæreticos in iisdem parochiis, etc.Synodus Coloniensis ann. 1300. cap. 10 :
Et illud inventarium fiet per probos viros et idoneos, videlicet per Presbyterum, et duos Scabinos loci, vel Synodales, non suspectos, etc.Infra :
Facto inventario in præsentia Sacerdotis loci, vel duorum vel trium Scabinorum, vel Synodalium, vel fide dignorum.Statutum Friderici II. Imp. apud Alber. ann. 1234 :
Statuimus, quod si quis treugas datas violaverit, si cum ipso in cujus manum treugæ fuerant compromissæ, et cum duobus aliis Synodalibus hominibus treugas violatas esse convincere potuerit, et testari, violator manum perdat.Adde Statuta Walteri Episc. Dunelmens. ann. 1225. sub finem, Concil. Saltzburgense ann. 1420. cap. 16. et Senonense ann. 1485. art. 4. cap. 7.
◊ Ut porro ii deligerentur, docet in primis Concilium
Rotomagense apud Reginonem lib. 2. cap. 2. et Burchardum lib. I. cap. 91 :
De juratoribus Synodi : Episcopus in Synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiæ, vel eo amplius aut minus, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros in medio debet evocare, et allatis Sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali Sacramento constringat : Amodo inantea, quicquid nosti vel audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem in ista parochia factum est aut in futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis, aut tibi indicatum fuerit Synodalem causam esse, et ad ministerium Episcopi pertinere, quod nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter præmium, nec propter parentelam celare debeas Episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit. Sic te Deus adjuvet et istæ Sanctorum reliquiæ.Quo quidem peracto juramento, interrogabantur per ordinem ab Episcopo de delictis, quæ in parœcia sua peracta esse noverant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testis Termini, Idem, ut videtur, qui veteri Gromatico Testacius Terminus dicitur. Nostri
Perdriaux vel Temoins de bornes appellant quatuor silices ad metas apponi
solitos qui metam esse ostendunt. Hieronym. de Monte Brixiano de Finibus regundis cap. 18.
num. 1 : Quando terminus respicit alium terminum per rectitudinem, non per transversum, vel si Testis termini, sive Guardia, ut alii appellant, respicit terminum ab uno latere, tunc erit signum esse finem territorii vel prædii.Vide in Warda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testis, Teste, adject. ut fidelis, fidele. Liberius Epist. 11. edit.
Coustantianæ : Teste est omne presbyterium Romanæ ecclesiæ.
Testes Levare. Usatica MSS. civitatis Ambian. :
Quiconque che soit, qui ne sache mie coment il puist et doie le Tesmoins lever, il le puet demander au Majeur coment il le puist lever, et li Maire li doit certifier, et ensengner coment il le puet et doit lever. Derekief quiconques ce soit qui veulle Tesmoins lever, il le puet lever con faus tesmoins, et le doit lever par le poing, et presenter son gage, et en puet retenir à avoir campion et avoué s'il veut, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes oretenus examinandi, in Correctionibus Statutorum Cadubrii cap. 136.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud abs re
futurum est, si post Mabillonium Diplom. lib. 2. cap. 22. n. 15. observemus, aliquando
testes laudari in chartis nonnullis hac similive formula : Hujus rei testes sunt,licet neque subscribant hi testes, neque Notarius pro ipsis. Nimirum quia cum testes non raro post tempus confecti instrumenti subscriberent, fiebat nonnunquam, ut ex incuria partium chartæ subscriptionibus destitutæ remanerent. Quod testium subscriptiones spectat, fuse refert idem Mabillonius lib. 22. laudato, cap. 20. et seq. Ibi vide.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Probatio
per unum testem approbatur Statutis Massil. lib. 2. cap. 12 : In causa pecuniaria rerum mobilium vet immobilium aut moventium, quæ vel ejus æstimatio c. sol. non excedat... ita tamen si plures testes ad illam causam probandam se non posse habere ille producens assereret vel affirmaverit suo sacramento.Excipiuntur quæstiones injuriarum et furti.
P. , 1766.
◊ In falsos testes eamdem,
quam in illos qui eos proferunt pœnam decernunt Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 73. ex Cod.
reg. 4659 : Si aliquis produxerit falsum testem, vel nisus fuerit, quamvis ad effectum non perduxerit, scienter, amittat nasum cum labro usque ad dentes, et eodem modo puniatur ille testis ; nisi istorum uterque centum libras solverit prima vice.Contra proferentes falsos testes ita definiunt Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 50 :
De inducentibus vel facientibus induci scienter falsum testem. Tunc sic inducens vel induci faciens falsum testem, curiæ in centum libris P. condemnetur ; quam pœnam, si non solverit infra mensem a die publicationis sententiæ, duplum dictæ pœnæ infra alium mensem solvere teneatur. Et si infra dictum terminum dictam pœnam non solverit, amputetur sibi lingua, et de Cadubrio per unum annum banniatur.
P. , 1766.
◊ Tesmoing, pro
vulgari Montre, échantillon, vendendæ mercis specimen, in Lit. remiss. ann. 1408.
in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 202 : Le suppliant ala en la ville de Brou et porta avecques lui un pou de blé pour Tesmoing, en entention d'en vendre jusques à un muy du pareil blé.