« »
 
[]« Tetrada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 089c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TETRADA
TETRADA, in Pœnitentiali Halithgarii, dicitur quarta feria cujusque septimanæ, ex Græc. τετράς, τετράδος :
Omnis itaque pœnitens non solum debet jejunare quod illi mandatum est a sacerdote, verum etiam postquam compleverit ea, quæ illi jussa sunt, debet, quantum ipsi visum fuerit, jejunare sive Tetradas, sive Parasceve.
Nempe solebant Christiani, maxime Orientales, jejunare quarta et sexta feria. Sic νηστεύειν τὰς τετράδας ϰαὶ παρασϰευὰς ἡμέρας dixit Socrates lib. 7. cap. 21. ubi de Theodosio juniore,
qui plerumque jejunabat, et maxime quarta feria et sexta, studio Christianitatis
, ut Socratis verba vertit Senator lib. 11. Hist. Tripartitæ cap. 17. Τετράδα vero pro quarta feria usurparunt S. Ignatius in Epist. ad Antioch. Justinus Martyr. in lib. Responsionum ad Orthodoxos, Clemens Alexandrinus lib. 7. Strom. idem Socrates lib. 5. cap. 22. Balsamon, Nicetas Choniates in Manuele lib. 4. n. 6. et alii. Sed et τετράδα, Græcis nuperis, pro τετράς dicta eadem feria, uti observatum a Meursio. Vide Glossar. mediæ Græcit.