« »
 
[]« Teutonicus ordo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 090c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEUTONICUS
TEUTONICUS Ordo Militaris, Germ. Die Teusche Herren, Gall. Ordre Teutonique. Hujus primus auctor Germanus quidam fuit, si Jacobo de Vitriaco fidem habemus, qui occupata a Christianis Terra S. Hierosolymis cum populares suos, tum alios, linguæ loci ignaros, hospitio excepit. Quod ut commodius faceret, impetravit a Patriarcha veniam xenodochium, cum sacello B. Virgini dicato, exstruendi. Huic dein alii quoque Germani juncti, Bremenses inprimis et Lubecenses nonnulli, opibus affluentes, novum xenodochium Acræ excitarunt ann. 1191. titulo Equitum Teutonicorum sub regula S. Augustini, cum cruce in pallio albo, assumto : hinc Crucigeri quoque dicti. His Bremensibus et Lubecensibus primam Ordinis originem acceptam refert Joh. Dusburg. in Prussiæ Chronico, nulla Germani, cujus meminit J. de Vitriaco, facta mentione. Ut ut est hic Ordo a Cœlestino III. PP. ann. 1192. confirmatus et a successoribus ejus insignibus privilegiis donatus est. Primus Ordinis Magnus Magister fuit Henricus a Valpot. Capta a Saladino Hierosolyma, Equites Ptolemaidem concesserunt, inde in Germaniam translati, Prussiam occuparunt, per duo sæcula fama viribusque florentissimi. Albertus Brandeburgicus M. Magister ann. 1525. a Sigismundo Poloniæ Rege Prussiæ Dux creatus hac lege,
ut in Ducatu Kinspergensi, cum posteris suis legitime susceptis, ut et in terra Samnia regnaret, deficiente stirpe, Ducatus feudali jure ad regnum Poloniæ devolveretur
. Lutheranismum amplexus Albertus cum equitibus plerisque dignitati nuntium remisit ; quare cæteri Equites Catholici in Germaniam secedere coacti sunt, ubi novo Magno Magistro creato, solam fere umbram Ordinis splendidissimi retinuerunt. Vide Jacobum de Vitriaco Histor. Orient. cap. 66. Petrum Dusburg. in Chronico Prussiæ cap. 1. Gaignium et Cromer. Hist. Polon. Joh. Eustachium Sollium Histor. Ordin. Teuton. Thuanum in Historia, Miræum de Orig. Ord. Eq. lib. 1. cap. 3. Philippum Bonanni in Catalogo Ordinum Equest. etc.