« Thainus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 092c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THAINUS
THAINUS, Thaynus, Thanus, Nomen dignitatis apud Anglo-Saxones, quæ varia
tamen fuit ; duplicem enim Thaynorum ordinem statuunt Leges Kanuti Regis cap. 97. 45. et Leges Henrici
I. Regis Angl. cap. 14. Thainorum scilicet Regis, et Thainorum
mediocrium. Ubi Thaini Regis post Comites recensentur, eisque proximi esse
dicuntur, eorumque relevatio, dimidium relevationis Comitis ; ita ut cum
relevatio Comitis sint 8. equi, etc. Thaini Regis sunt quatuor, etc.
Thaynorum Regis mentio est in Legibus Inæ Regis West-Sax. cap. 49. 45.
Thaini Mediocres, nude Thaini, in Leg. Henr. I. cap. 64. ubi dicitur
Jusjurandum Thaini contravalere jusjurandum 6. villanorum. Thaini credibiles, cap. 65. Dignitas Thaini, cap. 68. cui Presbyterorum vel Canonicorum æquiparatur. Leges Adelstani Regis post cap. 25 :
Missæ Presbyteri et secularis Thayni jusjurandum in Anglorum laga reputatur æque earum, et pro 7. ordinibus Ecclesiæ, quos Sacerdos per Dei donum ascendit, ut haberet Thayni rectitudinem dignus est.Adde Concilium Ænhamense ann. 1009. cap. 2. In Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ pag. 15 : Thaini Regis videntur esse Thaini, qui de Rege tenent, et post Episcopos, Abbates, Barones, et Milites recensentur ; tametsi Thani cum Militibus ibi interdum confundantur. Sane Somnerus existimat Thainos, deposita prisca nomenclatura, post Normannorum in Angliam ingressum Milites appellari cœpisse. Idem porro recte observat in editione Saxonica Legum Canuti apud Lambertum cap. 67. quod est 97. apud Bromptonum, Thainos regios dici, qui liberum habent jurisdictionem : adeo ut Thaini isti majores Baronibus Regis, ut minores Baronibus minoribus, hoc est maneriorum dominis æquiparari debeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Omnibus et
singulis Comitatus Thainis, ut conventibus interessent, non indultum modo, sed gravissimis
pœnis cautum erat, ne quis ab iis ter abesset, lege 20. Æthelstani Regis, et legibus
Henrici I. cap. 29.◊ Thanorum nomen et dignitas etiam sub Normannis
obtinuit. Domesdei in Berkeshyre :
Thanus vel Miles regis dominicus moriens pro relevamento dimittebat Regi omnia arma sua, et equum unicum cum sella ; quod si ei essent canes et accipitres, præsentabantur Regi, ut si vellet acciperet.
Thanus, in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 21. § 21. cap. 31. § 3. cap. 36. § 3. in
Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 15. ubi Skenæus observat, ejusmodi Thanos apud
priscos Scotos, seu Hybernos, dictos Thosche, et Maktosche : filius Thaini,
qui hodie est Princeps tribus, seu familiæ Catanæorum, (Clancha Horn.)
Thein, in Legibus vernaculis Will. Nothi cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Theinus, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 1. 36. et 238.Tein, apud Simeonem Dunelmensem de Obsessione Dunelmi ann. 869 :
Filiam autem Alduini..... quidam Tein in Evervicshire Kilvert filius Ligulfi accepit uxorem.Ibidem :
Quidam Tein in Cowerwicshire, nomine Orm, filius Gamellonis, accepit uxorem unam ex 3. filiabus Alredi Comitis, etc.
Tegnio, Thaynus, a Saxon. tegen, Baro, vir nobilis. Ricardus Hagustaldensis de Bello
Standardico :
Rex igitur David duobus Tegnionibus, id est Baronibus suis cum gente eorum, obsidione Carrum commendata, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Teignus, apud Hickesium Dissertat. pag. 75. ex Charta Willelmi I. qua suis Teignis in Episcopatu Roffensi... præcipit omnes consuetudines exsolvere.
Thegen. Charta Henrici I. Regis Angliæ pro Libertatibus Ecclesiæ Cantuariensis, apud
Somnerum in Tractatu de Gawelkynd pag. 205 :
Notum facio, me concessisse eis omnes terras, quas tempore Regis Eadwardi cognati mei, et tempore Willelmi patris mei habuerunt, et saca, et socne,...... super suos homines infra burgos et extra in tantum pleniter, sicut proprii ministri mei exquirere debent. Et etiam super tot Thegenes, quot eis concessit pater meus, etc.Vide Liberalis.
Thanagium, in Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 5. § 4 :
Si vero in dominiis vel Thanagiis domini Regis malefactor ille fuerit, etc.Monasticum Anglicanum tom. 3. pag. 9 :
Et omnes antecessores sui tenuerunt dictam Baroniam in Thenagio ; et reddit domino Regi inde per annum 50. sol.Idem quod
Taind-Land, Terra Tani, apud Madox Formul.
Anglic. pag. 291. Terra Thaini, fundus Thainis
peculiaris, in Domesday :
Hæc terra T. R. E.Alibi :(id est tempore Regis Edwardi)fuit Tainland ; sed postea conversa in Reveland.
Willelmus Comes dedit Duitonæ et Suindone et Chevrel, quæ erant Thainlande pro terra de insula de Wiht, etc.Rursum :
Hic Robertus habuit unam virgatam, quam tenebat Dodo T. R. E. huic addita fuit Dolvertone manerium Regis : modo dijudicata est esse Tainland.Charta Willelmi Junioris Regis Angliæ ex Tabulario Ramesiensi, ch. 178 :
Si terra de Isham reddidit firmam Monachus..... sit in dominio Abbatis : si vero Teinlanda tunc fuisse inveniatur, qui eam tenet de Abbate, teneat, et recognoscat ; quod si noluerit, eam Abbas in dominio habeat.Ubi Spelmannus observat opponi terram ad firmam, seu ad tempus elocatam, Teinlandæ, id est hæreditariæ.
◊ Jam vero ut de vocis Thaynus origine aliquid dicamus,
Saxonicæ linguæ peritiores hanc ab ea arcessunt, traduntque Thaynos, ðegn Saxonibus dictos, a ðenian, ministrare : additque Seldenus ad Eadmerum, in Domesday
promiscue Thaynos et Servientes, et qui Thaini Regis aliis dicuntur,
hic Servientes Regis appellari : tametsi, ut ait Lambardus, et ex eo Somnerus,
Thainus ei, qui servitutem servit, e regione contrarius sit. At Thaini ex eo nobilium ordine fuisse videntur, quos Ministros vocant Chartæ Anglicæ, qui uti in hac voce docuimus, præcipui erant inter Nobiles aulicos, et Regi ratione tenementorum immediate subjecti, quos Barones ætas postera nominavit. Neque enim alii videntur Ministri ii, seu Thaini, quam præcipui e nobilitate Danica, quos Kanutus Magnus Danorum Rex ad sui comitatum adscivit,
bipennibus, mucronumque capulis deauratis coruscantes, ut ait Sueno in Legibus Castrensibus cap. 2. quorum catervam ad tria millia militum selectorum excurrentem, suo idiomate Thinglith nuncupavit, ut auctor est idem Scriptor, voce nimirum conflata ex lith, quæ ordinem aciei sonat, et Tein, Thein vel Theing, ut tum efferebant, qua nobilium ordo designabatur. Neque enim placet Stephani Stephanii conjectura, qui emendandum censet tiuglith, hoc est, cohors, constans viginti ordinibus. Cur autem Theinorum istorum catervam conflarit Kanutus, pluribus narrat Sueno dicto cap. 2. et 3. ut et Saxo Grammaticus lib 10. De Thaynis plura Spelmannus, Lambardus, Seldenus de Titulis honor. part. 2. cap. 5. § 2. 4. et in Notis ad Eadmerum pag. 170. Somnerus in Gloss. Saxon. v. Theyen, et alii. Phillips. de Jur. Anglos. § 32. De etymo Grimm. Antiq. German. pag. 944. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 119. voce Degan.