« »
 
[]« Thauma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THAUMA
THAUMA. Freculfus tom. 2. Chron. lib. 5. cap. 10 :
Quibus etiam diebus Judæi habitantes in Creta sollicitati sunt a quodam, qui se Mosen legislatorem e cœlo ad eos denuo missum testabatur : monens, ut omnes suas relinquerent possessiones atque pecunias, quoniam illo ductore per siccum mare ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti omnia contempserunt sua. Cumque venisset dies, quam designaverat seductor ille, deduxit eos ad quandam rupem declivius incumbentem, jussitque ut Thaumarum schemate semetipsos evolverent, etc.
Socrates lib. 7. cap. 27. al. 38. unde hausit prædicta Freculfus, nihil habet, quod vocem hanc clariorem reddat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legendum forte est,
jussitque ut raubarum schemate semetipsos involverent
, ne scilicet a præcipitio deterriti, in mare sese præcipitare, ut jubebat impostor ille, renuerent.