« »
 
[]« 1 theca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 095a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THECA1
1. THECA, Θήϰη, Capsa Sanctorum reliquiis instructa. Vita S. Eligii Episc. Noviom. :
Multas Sanctorum ex auro, argento, atque gemmis fabricavit Thecas, sive tumbas.
S. Asterius Orat. in SS. Martyres :
Ἐν θήϰαις φιλοϰάλοις ἀποτιθέμεθα, ϰαὶ οἴϰους τῆς ἀναπαύσεως ἐγείρομεν ταῖς ϰατασϰευαῖς μεγαλοπρεπεῖς, etc.
Τῶν άγίων μαρτύρων θῆϰαι, apud Chrysostom. Homil. 5. in c. 3. Genes. Θήϰη διάχρυσος, apud Annam Comn. l. 3. Alex. et Acropolitam c. 11. Vide Baronium ann. 811. n. 49. Θήϰας, Græci appellarunt [] etiam loculos ligneos, in quibus recondebantur corpora, atque adeo monumenta ipsa hypogæa, qua notione usurpant Æschylus, Plato lib. 12. legum, et Julius Pollux. Hesychius : Θῆϰαι, σοροί. Alibi :
Γλωσσόϰομον, θήϰη, σορὸς ξυλίνη τῶν λειψάνων.
Theca. Charta Henrici Imp. ann. 1107. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 308 :
Ut constructo eodem inibi monasterio, a Comite scilicet Pericht, partium termini utrorumque infra murorum ambitum clauderentur, et altare quoddam in Orientali Theca positum, et in honore B. Petri consecratum parti Ottonis cederet.
Hoc est, in Orientali parte, a fornice sic dicta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thecatus, Theca tectus.
Arcum gestare Thecatum
, Sidonio lib. 1. Epist. 2.