« »
 
[]« Thenca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THENCA
THENCA. Pactus Legis Salicæ tit. 11. § 8 :
In alio pacto dicit, de ipsis Malb. Thenca texata is mala texaca, amba texaca, amba othonia, præcia hæc sol. in summa 85. qui faciunt denar. 3200. culpabilis judicetur, etc.
Ubi Wendelinus : Malbergo Thenca texeca, est ipsa contentio, quæ disceptatur ac ventilatur super [] furto texagæ. Thenca vero proprie est Dinghe, lis, disceptatio, unde Dinghen, litigare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legitur § 1 : Theutha texaca, § 2. Theu texaca, § 6 : Theuca texara. Hæc emendat Eccardus censetque legendum esse Theu, maracha, texaca, quibus redduntur hæc verba legis :
Servum aut ancillam, caballum aut jumentum furaverit. Theu
ancillam, maracha equum, texaca furtum significat eodem vade Eccardo : quem, si plura cupis, consule.