« Theopropia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEOPROPIA
THEOPROPIA. S. Augustinus Ep. 158 :
Quod autem scripsit Eximietas tua, dubitare te, utrum in Theopropia debeas eadem gesta jubere proponi, fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo.Ubi ad oram :
Theopropia, seu Theopropium, Græcis oraculum, videtur sic appellatus locus, ubi solent Cæsarum edicta promulgari.Nescio an huc referri possit, quod habet Collatio III. Carthagin. cap. 5 :
Quæ vos exceptores superius Proconsularis, tradidistis nobis coram patribus et Coëpiscopis nostris die octava Iduum Juniarum hora diei tertia in Ecclesia Theoprepia.Lexicon MS. Cyrilli :
Θεοπρόπιον, τὸ ἐϰ Θεοῦ μάντευμα, προφήτευμα.Lexic. Gr. MS. Reg. sign. 930 :
Θεοπροπεία, ἁμαρτία, ϰαὶ θεοπροπεῖον, τὸ ἐϰ θεοῦ μάντευμα ἢ προφητεία.Leg. ἡ μαντεία, pro ἁμαρτία. Hesychius :
Θεοπρόπιον, μαντεῖον ἐϰ Θεοῦ. θεόπροποι, προφῆται, μάντεις, ἐϰ Θεοῦ προλέγοντες.Ita usurpant Philo l. περὶ ὀνείρων, et alii. Vide Clementem Alexandr. lib. 7. Strom. et Henric. Stephan. Thesaur. in his vocibus edit. Didot. tom. 3. col. 304.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Theopropia vel potius Theoprepia locis laudatis nomen esse
proprium cujusdam ecclesiæ apud Carthaginem tunc ad Donatistas pertinentis non dubitant
Editores Benedictini tom. 2. Operum S. Aug. col. 419. ubi etiam monent in melioris notæ
MSS. Codd. legi Theoprepia, non Theopropia.