« »
 
[]« Theosophus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 097b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEOSOPHUS
THEOSOPHUS, ex Græc. Θεοσόφος, Theologus, Theologiæ peritus, vel qui Deum sapit. Vetus Charta apud Beslium pag. 268 :
Data mense Septembri an. 999. Ind. 12. regnante Rege Roberto Theosopho anno 5.
Concilium Lemovicense ann. 1031. sess. 1. doctissimum eumdem Robertum [] vocat. Hugo Flaviniac. pag. 111 :
Quem Græcia excipiens peregrinum mirata est inter suos Philosophum, extra suos Theosophum.
Et pag. 184 :
Simulat ille ad tempus se Philosophum, ut crederent eum, qui non noverant Theosophum.
Epistola Monachorum Remensis Cœnobii S. Remigii ad Casinenses :
Occasionem autem ejusdem Epistolæ in primis placuit prælibare, quasi in aliquo, quod absit, tantum authoris thema interrumpatur, quod omnium Theosophorum judicio ipsi Tulliano stylo jure meritoque præfertur.
Henricus Aquilonipolensis in Lubeca lib. 1. cap. 20 :
Transeat egregio doctore Theosophiali, etc.
Ita θεοσόφου epitheton non semel tribuitur Constantino Pogonato in Concil. VI. Oecumenico. Theologiæ doctores nostri appellarunt Maistres en divinité. Vide Origines domus Alsaticæ pag. 151.