![[]](img/image.png)
THESAURIA, Thesaurus, seu locus ubi thesaurus reconditur, gazophylacium. Acta B. Isfridi,
tom. 2. Junii pag. 1090 :
Monstrant hodie fontem juxta domum Thesauriæ in Raceburg.Charta ann. 1224. apud Madox Formul. Anglic. pag. 29 :
Confecta sunt tria instrumenta concepta sub eodem tenore, quorum unum remanebit penes Abbatem et Conventum, aliud penes rectorem ecclesiæ de Brichtwalton....... tercium in Thesauria Sarum :quo in posteriori loco Thesauria idem videtur quod Chartophylacium. Sic Chartophylacium regium vocamus le Tresor des Chartes.