« »
 
THESAURUS 1, THESAURUS 2.
[]« 1 thesaurus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 099b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THESAURUS1
1. THESAURUS, seu Thesauri inventio, inter Jura Regia accensetur in Legibus Edwardi Confess. cap. 14. in Legibus Henrici I. cap. 10. apud Brittonem in Legis Angl. cap. 17. in Speculo Saxon. lib. 1. art. 35. et apud Bractonum lib. 2. cap. 24. § 1. Definitur autem ab eodem Bractono lib. 3. tit. de Corona cap. 2. § 4.
quædam vetus depositio pecuniæ vel alterius metalli, cujus non extat memoria, ut jam dominum non habeat
. Adde Fletam lib. 1. cap. 43. § 2. et Regestum Parlam. B. fol. 116. Æthelredus lib. 1. ann. 418 :
In nono etiam anno post eversionem Romæ a Gothis, relicti qui erant in Britannia, Romana ex gente, multiplices non ferentes gentium minas, scrobibus occultant thesaurum, aliquam sibi futuram existimantes fortunam, quod illis post non accidit.
Charta Theobaldi Comitis Carnotensis ann. 1118 :
Justitiam quoque murtri, raptus, incendii, furtivi Thesauri inventi et celati, quia durum erat Monachis de talibus judicare, mihi et hæredibus meis Comitibus Carnotensibus in Bonavalle et in terra sua de banleuga concesserunt habendam.
Charta Guillelmi Castellani S. Audomari ann. 1175. in Tabul. Monasterii S. Bertini :
Ab omni calumnia et consuetudine, quæ de jure Comitatus exigi solet, a banno scilicet, furto, teloneo, occasione inventi Thesauri, liberi sint.
Articuli Cleri contra Dionysium Regem Lusitaniæ apud Bzovium ann. 1289. n. 9. § 26 :
Impingit aliquibus viris Ecclesiasticis, mulieribus religiosis et Abbatissis, quod invenerunt Thesaurum, quorum occasione facit eos capi, et secum taliter captos duci, non parcens religioni, aut etiam dignitati intendens, et compellens contra jura, ut totus Thesaurus sibi restituatur, etsi in propria domo, possessione aut villa, aut campo seu allodio ipsius inventus sit, aut dicatur inventus.
Vide Capitulare 3. ann. 789. in Appendice cap. 2. et supra in voce Inventio 1.
P. Carpentier, 1766.
Judicat. ann. 1261. in Reg. Olim parlam. Paris. :
Inventa fuit pecunia usque ad xl. m. in muro cujusdam domus apud Lochias, cum ipsa domus reficeretur. Baillivus voluit eandem pecuniam habere [] pro rege ; ille, cujus erat domus, petebat eandem habere. Placuit regi, quod ipsa pecunia redderetur domino domus ipsius, nisi manifesta et certa consuetudo in contrarium inveniatur in ipsa terra.
P. Carpentier, 1766.
Quæ vero vasa sic casu inventa fuerant, aqua benedicta et oratione purificabantur, ex antiquissimo Pontificali MS. Bibl. reg. sign. 943 :
Oratio super vasa in loco antiquo reperta, quæ primitus aqua lavantur exorcizata. Omnipotens sempiterne Deus, insere te officiis nostris, et hæc vascula arte fabricata Gentilium sublimitatis tuæ potentia ita emundare et benedicere digneris, ut omni immunditia depulsa, sint tuis fidelibus tempore pacis atque tranquillitatis utenda. Per Dominum, etc.
Thesauri Ducendi Onus. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 976 :
Sint quieti de.... hornegeldo, carucagio..... et de Thesauro ducendo, etc.
Pag. 922 :
De maeremio cariando, de armis portandis, de Thesauro portando, etc.
[]« 2 thesaurus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 099c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THESAURUS2
2. THESAURUS, Monile. Chronicon Valciodor. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 516 :
Comes Eilbertus..... sine consilio suæ nobilissimæ conjugis.... loco obsidis mirabilem Thesaurum quem apud se conservabat Clerico tribuit, diem statuens in quo fieret solutio debiti. Thesaurus autem iste desiderabilis compositus est in similitudinem insignis monilis, quem S. Eligius.... præcepto nutuque inclyti Lotharii Regis Franc. manibus propriis operatus est. Lapis si quidem beryllus in medio positus sculptum retinet qualiter in Daniele Susanna a senibus judicibus male criminata sit, qui varietate sui operis diligentiam ostendit artis, et diligentia venustatem locupletis honoris.
Quod Thesaurus pluries ibi appellatur, nude dicitur Monile in fragmentis ex Chronico Valciod. sæc. 5. Benedict. pag. 597.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thesauri Ecclesiastici, Vasa sacra, aliaque pretiosior supellex ecclesiastica, gemmæ et alia hujusmodi, in Capitulari 5. ann. 806. cap. 5. ubi prohibet Carolus M. ne vendantur Judæis aliisve negociatoribus. Ne Vasa sacra dentur pignori, pariter prohibet Ludovicus Pius Capitul. ann. 816. cap. 13.