« Tholus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 101b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THOLUS
THOLUS. Glossæ Antiquæ MSS. :
Tolum, fastigium templi rotundum, sive cerebrum cameræ.Papiæ :
Proprie est velut scutum breve, qui in medio tecto est in quo trabes coeunt.Idem :
Tholus, eminens, rotunditas, fastigium templi, culmen tecti.Gloss. Gr. Lat. :
Θόλος, Testudo.Tholi balnearum, apud Ammianum lib. 28. Sedulius lib. 1. Paschalis operis :
Vita S. Joannis Eleemos. ex versione Anastasii Biblioth. n. 52 :...... Properemus in urbemLibertatis ope, radians ubi regia fulvisEmicat aula Tholis.
Pergebat aliquando Beatus ad visitandos pauperes in locum, qui dicitur Cœsarium : illic enim eis fecerat quasi Tholos quosdam prolixos, ligneis tabulis pavimento strato ad requiescendos eos.Epitaphium Aldeberti Abb. Lerinensis, qui decessit ann. 1101 :
Liber Miraculor. S. Bertini cap. 3. apud Mabillonium de Turrili, seu Campanario :Namque sui dextra construxit intus et extraTurres, atque Tholos, Ecclesiæque polos.
Cum Tholus pomifer in edito una cum triumphali signo Crucis erigeretur, etc.Occurrit hac notione apud Palladium cap. 8. et 43. Sed non plane assequor quid sit Tholus in Gestis Francor. usque ad Robertum Regem ex Bibl. Loiselliana, ann. 1014 :
Fecit quoque 18. Tholos ejusdem metalli,F. Laminæ cupri bracteatæ, a Gall. Tole, quod de ferro bracteato potissimum dicitur.(cupri Hispanici)sparsim in choro desuper infixos.
P. , 1766.
◊ Richardus Cluniac. de
Origin. monast. de Carit. apud Le Beuf tom. 1. Collect. var. script. pag. 415 :
In Tholo siquidem turris mediæ quæ choro præeminet pulcre deaurato, etc.Pro Lamina usurpari videtur, ut et in Gest. Franc. supra laudatis, ibidem ex Hist. Translat. S. Corn. pag. 363 :
De hujus scilicet ecclesiæ fabrica miro lapideo contabulatu constructa, multum nobis quod loqueremur aderat ;..... ubi regia fulvis emicans aula Tholis evecta est supremi ad arcem usque culminis, etc.Haud scio an inde vox Gallica Thou, qua Camera, fornix, vulgo Voute, significatur, in Chartul. Latiniac. fol. 194. v° :
Neantmoins lesdits Bizet et Vincelot..... avoyent rompu et desmoly ladite chaussée, et en icelle commancé à faire et édiffier ung esvyer, glassouer ou russeau, pour mener agouster et conduyre l'eaue et agoustz de l'ostel dudit Charles en partye, par dessoubz la chaussée du russeau de la fontaine dudit Laigny, en maniere d'un Thou.