« »
 
[]« Thomocharta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 101c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THOMOCHARTA
THOMOCHARTA, Charta, diploma, scriptum. Historia Reliquiarum S. Petri in Abbatia S. Mansueti Tull. tom. 2. Hist. Lotharingiæ inter Probat. col. 277 :
Sicut enim veridicis historiographorum probatur sententiis, et prout Romanæ bibliothecæ monstratur Thomochartis, etc.
Vox ibrida est, quæ a Græc. τόμος, Tomus, volumen, et Latino Charta, efficta est.
P. Carpentier, 1766.
Hac notione occurrit apud Mabill. tom. 3. Annal. Bened. pag. 612. ut observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 1. pag. 425. De Chartarum vero regesto seu Chartulario, locum supra laudatum potius intelligendum esse opinantur ; quibus haud ægre assentior, atque etiam cum iis vocem ibridam esse minus attente dictum fuisse libenter agnosco. Vide mox