« »
 
[]« Thoracomachus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THORACOMACHUS
THORACOMACHUS. Anonymus de Rebus bellicis Notitiæ Imperii subjectus :
Inter omnia, quæ adversum bellicum provida posteritatis cogitavit antiquitas, Thoracomachum quoque mira utilitate ad levamen corporis armorum ponderi et asperitati subjecit. Hoc enim vestimenti genus, quod de coactili ad mensuram et tutelam pectoris humani conficitur de mollibus lanis timoris sollicitudo solers magistra composuit, ut hoc inducta primum lorica vel clivanus, aut his similia, fragilitatem corporis, ponderis asperitate non læderent, etc.
Ubi Thoraconactus legendum recte censet Salmasius ad Plin. et ad Histor. Aug. i. ναϰτὸς θώραξ, ex lana coactili confectus, cujusmodi fuere nostri Gambesones, Ναϰτὰ enim, et πιλητὰ eadem. Gloss. Græc. Lat. : Ναϰτὸν, τὸ πεπιλωμένον, densum, pressum. Vetus Scholiastis Juvenalis Sat. 6. v. 80 :
Linum tenuissimis maculis nanctum.
Vide Cujacium lib. 5. Observationum cap. 11.