« »
 
[]« Threus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 102c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THREUS
THREUS, Ex filio nepos, quasi tertius ab avo ; nam Threus, in vett. Glossis est tertius. Angli Three, pro tres dicunt, Germani Threy, dritte, pro tertius. Edictum Rotharis Regis. tit. 58. § 11. 157. et Lex Longob. lib. 2. tit. 14. § 5 :
Qui de filio naturali generatus fuerit, quod est Threus, etc.
At hoc loco Threus, est libertus. Editio Boheriana præfert Stremus, et in margine Thecus, male. Quidam MSS. præferunt, qui est Trenuis. Schiltero videtur, quia de nato ex serva sermo est, forte legendum esse Theus, servus, famulus. Papias : Treus, [] libertus. Sed Treus a Treu, fidelis est eidem Papiæ.