« »
 
[]« Thronus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 103a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THRONUS
THRONUS, Sedes Episcopalis, θρόνος, passim. Unde
Inthronizare, Græc. ἐνθρονίζειν, Episcopum in thronum inducere : ἐνθρονιασμός, pro Ecclesiæ dedicatione, cum scil. Thronus Episcopi in ea collocatur, in Synodica ad Theophilum Imp. apud Balsamonem, et alios. Liberatus Diac. cap. 14 :
Ordinatus ergo Proterius, præsentibus supra memoratis Episcopis, Inthronizatus.
Utitur cap. 15. 18. 20. etc. ut et Leo Ost. lib. 2. cap. 4. Concilium Ingelenheimense ann. 948. cap. 2. Adalbero Laudunensis Episcopus in Carm. ad Robertum Regem Franc. pag. 241. Sigebertus Gemblac. in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiæ n. 5.
Neque tantum de Episcopis vox hæc usurpatur, sed etiam de Abbatibus, atque adeo de quibusvis Presbyteris, qui ad titulos, seu Ecclesias quasvis ordinantur. Liber de Fundatione Gozecensis Ecclesiæ :
Post hunc Thiemonem..... substituerunt Abbatem hujus Inthronizationis anno tertio, etc.
Vide Formatam Dadonis Episcopi Virdun. tom. 2. Concilior. Sirmondi pag. 673. Præterea de quibusvis inaugurationibus. Ditmarus lib. ult. pag. 110 :
Ducem Henricum Ratisbonæ Inthronizavit.
Inthronismus, ex Græco ἐνθρονιασμός, apud Liberatum Diacon. cap. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Throni Dei, Episcopi. Vide Episcopus.