« »
 
[]« Thuminus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 103b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THUMINUS
THUMINUS, Mensuræ species apud Siculos et Neapolitanos. Nic. Specialis lib. 3. de Rebus Siculis cap. 6. apud Murator. tom. 10. col. 972 :
Quilibet equitum ad posteriora equi grani modium mancipavit, pedites vero singuli singulos Thuminos assumpserunt. Sic ergo per amica noctis silentia festinantes roccam eamdem victualibus aliisque necessariis muniverunt.
Charta Alphonsi Arag. Regis ann. 1450. pro Carmelitis Neapol. in Bullario Carmel. pag. 620 :
De Thuminis salis 12. ad justum Thuminum et mensuram nostræ curiæ de sale nostræ curiæ sistentes in fundico seu gabella salis civitatis nostræ Neapolis,....... pro usu dicti monasterii..... liberaliter elargimur.
P. Carpentier, 1766.
Vide Tuminus et Tumminus.