« Thuribulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 103c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THURIBULUM
THURIBULUM, Vas, in quo thus reponitur, Vaissiau à
encens, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS. inter ministeria
sacra vulgo accensetur. Alcuinus Poem. 3 :
Dudo lib. 2. de Morib. Normann. pag. 153 :Hic quoque Thuribulum capitellis undique cinctum,Pendit de summo fumosa foramina pandens,De quibus ambrosia spirabunt thura Sabæa,Quando Sacerdotes Missas offerre jubentur.
Thuribulaque inauditæ amplitudinis et pretii auro confecta delegavit.Leo Ostiensis lib. 1. cap. 58 :
Thuribulum argenteum inauratum, etc.Occurrit passim. Sed audiendus interim Joan. de Janua :
Thuribulum, a thus, et bolus, componitur, vel quod ibi thus, mordetur et crematur : vel quod thuris bolos, i. morsellos cremat.Ita nugantur recentioris ætatis Grammatici. Audiendus quoque est Amalarius in Eclogis de Officio Missæ, ubi de mystica Thuribuli significatione loquitur :
Portatur et Thuribulum, quod Christi corpus significat, sicut scriptum est in eadem Apocalypsi :Alius Angelus venit, et stetit ante altare habens Thuribulum aureum.
Quod sic expositum est. In conspectu scilicet apparuit Ecclesiæ, factus ipse Thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit, et propitius factus est mundo. De Thuris seu incensi primævo usu in Ecclesia, vide Durandum lib. 1. de Ritib. Eccles. cap. 9. et Jacob. Petitum in Notis ad Pœnitentiale Theodori pag. 135. 136.
Turabulum Glossæ antiquæ MSS :
Turibulum, Turabulum, quod Græci Tymarion dicunt.Mox :
Turibulum, ubi thus incenditur.