« »
 
[]« Thwertnik » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THWERTNIK
THWERTNIK. Charta Regis Angliæ Ricardi II. apud Spelmannum :
Concessimus etiam communitati prædictæ (Cestresciræ) ...... quod habeat omnes libertates, eidem communitati per Ranulphum dudum Comitem Cestriæ concessas, etc. Concessimus etiam, quod Vicecomes noster, aut hæredum nostrorum, qui pro tempore fuerit in dicto Comitatu, de cetero faciat executiones pro debitis recuperatis et recognitis in Comitatu vel Scaccario Cestriæ, aut in itinere Justiciariorum, qui pro tempore fuerit, absque aliquo capiendo pro executione hujusmodi facienda, licet etiam præteritis temporibus usum sit, prout per chartam habet ipsa communitas. Quod si aliquis in curia nostra culpatus fuerit, per Thwertnik se defendere possit, quia hæc defensio est contraria legi communi, nutrix malorum, pacis æmula, et damnosa populo pacifico. Volumus etiam de consensu et requisitione dictæ communitatis, ordinamus et præcipimus, quod dicta defensio per Thwertnik de cætero non allocetur, sed annulletur totaliter et damnetur, prædictaque charta in eo puncto vacua sit et nullius effectus temporibus duraturis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anglis to thwart est impedire, contradicere, adversari, et Anglo-Saxon. Nic, particula negans : an inde Thwertnik, quasi esset species contradictionis, qua quis negat aut falsi arguit quod objicitur ?