« Thymiamaterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THYMIAMATERIUM
THYMIAMATERIUM, Thuribulum, vas, in quo thymiama servatur. Ordo Romanus :
Tenens Thymiamaterium aureum pro foribus ponit incensum, ut pergat ante Pontificem thuribulum.Helgaudus in Roberto Rege Franc. :
Et Thymiamaterio usquequaque satis mirabili, auro et gemmis bene elevato in sublimi, hunc sanctum devotissime nobilitavit. Erat enim hoc ad plane conveniens Thymiamaterium, Thuribulo aureo a Gauzlino Abbate mirabilium factore patrato, cujus opus splendescit præ omnibus, quæ vidimus.Anastasius in Silvestro PP. :
Thymiamateria duo ex auro purissimo pens. libras xxx.Ejus peculiarem usum ostendit idem Anastasius in Sergio :
Hic fecit Thymiamaterium aureum majus cum columnis et cooperculo, quod suspendit ante imagines tres aureas B. Petri Apostoli, in quo incensum et odor suavitatis festis diebus, dum Missarum sollemnia celebrantur, omnipotenti Deo opulentius mittitur.Rursum occurrit apud Guidonem lib. 2. Discipl. Farfensis cap. 23. in Libello de successoribus S. Hidulphi apud Calmet. tom. 2. Hist. Lothar. col. 55. in Vita S. Leonis IX. PP. tom. 2. Aprilis pag. 644. Thurificationis vero usum in Ecclesia perantiquum esse probat Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii Magni pag. 195. 362. 373.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Timiamatherium, Romualdo II. Archiep. Salern. tom. 7. Muratorii col. 81.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thymiaterium, Eadem notione, Gr. Θυμιατήριον, in Actis SS.
Martii tom. 3. pag. 716. et supra in voce Cantulla. Vide Glossarium mediæ
Græcitatis in Θυμιατόν.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Timiaterium, apud Murator. tom. 3. pag. 106. col. 2. not. 69. e Codice MS.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tymiamaterium, eodem tom. 3. pag. 213. col. 1.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thymiathizare, Thus incendere. Guido lib. 1. Discipl. Farf. cap. 34 : Præcedant duo sacerdotes in cappis, et stent a latere altaris hinc et inde tenentes duo thuribula Thymiathizantes aram desuper.