![[]](img/image.png)
TIBICINES,
Fulcra bifurca, quibus domus sustentatur, quæ aliter Destines dicuntur. Jo de Janua. Festus :
Tibicines in ædificiis dici existimantur a similitudine tibiis canentium, qui ut cantantes sustineant, ita illi ædificiorum tecta.Occurrit apud Catullum et Juvenalem. Papias :
Tibicines bifurca fulcra dicuntur, quibus domus sustentatur, vel imperfecti versus, qui fulciuntur.Panegyr. Berengarii lib. 2. vers. 47 :
Ubi Glossa :Disperiere. Jubet tandem Lamberticus horror.
Vacat.tandemet est versus de iis qui Tibicines vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem. Est autem Tibicen proprie furca apposita, etc