« Timonagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 107b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TIMONAGIUM
TIMONAGIUM, Idem quod Themonaticum. Vide in hac
voce. Charta Willelmi Cardinalis Archiep. Remensis ann. 1182 :
Forifactum quoque de Timonagio nobis per 7. solidos et dimidium emendabitur.Charta Johannis Comit. Suession. ann. 1230 :
Ecclesiæ S. Medardi Suession. dedi in elemosinam puram et perpetuam Timonagium quod habebam in locis infra scriptis... cum omni jure et dominio quod habebam in Timonagio supradicto, quod tale est, videlicet quod mihi pro qualibet quadriga, quæ vino onerabatur, in dictis locis, tres oboli Suession. monetæ debebantur.Ch. Radulfi Com. Suession. ann. 1233. pro Communia Nantoliensi :
Homines etiam de Nantolio, si opus fuerit, poterunt chiminum meliorare sine mesfacere. Timonagium autem et theloneagium quæ habebam apud Nantolium, cum emendis inde provenientibus concedo dictæ Ecclesiæ, etc.Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1967 :
Cum ego haberem quoddam Timonagium in decima dom. Prioris de Brandenestoch, etc.