« 1 tinellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 109a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINELLUS1
1. TINELLUS, vel Tinellum, Cenaculum aulicorum, Italis Tinello. Diminut. di Tino,
vaso grande di legname, nel quale si pigia l'uva, per fare il vino, ut habent
Academici Cruscani, quibus Tinello dicitur nelle corti de' Principi, è il Luogo
dove mangiano i cortigiani, Locus ubi comedunt Aulici. Ordinatio Humberti II. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 404. col. 2 :
Item, sit in exercitio officii dictæ coquinæ unus cocus pro persona dictæ Dalphinæ, et cocus unus alter pro Tinello.Ibid. pag. 606. col. 1 :
Item ordinamus quod prædictus magister hospitii teneat de gentibus dictæ Dalphinæ Tinellum suum ad partem, etc.Statuta Cisterc. ann. 1390. tom. 4. Anecd. Marten. col. 1520 :
In palatio et Tinello domini nostri Papæ et domibus RR. Cardinalium... dum in ordine legitur in ecclesia, capitulo, collatione et refectorio, etc.Adde Museum Ital. Mabillonii tom. 2. pag. 476. 487. 528. 541. Testamentum Cardinalis Ambian. apud Gothofredum ad Carolum VI. pag. 760. Concilium Dertus. ann. 1429. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 655. et 656. Itinerarium Adriani VI. PP. tom. 3. Miscell. Baluz. pag. 399. 438. etc. Tinel eadem notione dixerunt etiam nostri. Regnerius Satyra 6.
Aula magna vulgariter vocata lo Tinel, in Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. Vide Historiam Dalphinatus tom. 1. pag. 366.Le Sommelier en haste est sorti de la cave ;Déià monsieur le maistre et son monde se lave.Treve avecque l'honneur. Je m'en vais tout courant,Decider au Tinel un autre different.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quidam vocem
hanc non a Tino cum Academicis Cruscanis, sed a Tin, Tin, seu Tintinnabuli
sono, quo convocantur ad refectionem, deducunt, unde primum dictum fuerit
Tintinellum, vel Tintinellus, deinde Tinellum, vel Tinellus
per syncopen. Malim a Tino ; ut enim nos Vaisseau de vase dicimus, ac de
loco ampliori v. g. aula, ecclesia, etc. sic Italos Tino, vel Tinello de
utroque dixisse probabile est. Pro vase legitur in Statutis Montis-regalis pag. 313 :
Item pro quolibet Tinello, cibrio, et situla magna. sol. den. sex.Vide Tina 2. Tenellus, et Menagium in Orig. Ital. et Gall. Tertium hujus vocis etymon indicat Joh. Loccenius, ut mox dicitur in Tinnulus.