« »
 
[]« Tintinnabulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 110c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINTINNABULUM
TINTINNABULUM, Campana, quæ pulsatur in triclinio et in refectorio Monachorum, apud Beletum de Divin. offic. cap. 86. Vide Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 8. in Appendice ad Capitularia Regum Fr. edit. Baluzianæ.
Privilegium tintinnabuli. Bulla Paschalis II. anno 1103. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 109. et Puccinellum in Zodiaco Mediolan. part. 3. pag. 377 :
Concedimus tibi tuisque successoribus, quidquid de usu dalmaticæ, sandaliorum, nec non chirothecarum, et licentiam ferendi Tintinnabulum capellæ, ex Apostolica auctoritate antecessorum nostrorum habere meruisti, etc.
Tintinnabulis exornatas interdum fuisse Sacerdotales vestes observamus in vv. Capa, Stola, Tinniolum et Tunica. Sed et procerum ita depingit Apuleius lib. 10 :
Et pictilibus baltheis, et Tintinnabulis perargutis exornatum, ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus.
Eccardus in Legem Salicam pag. 151. observat etiam, sæculo præsertim xiv. lautioris conditionis hominum vestibus addita fuisse tintinnabula. Sed maxime equorum instrata exornasse nostros tintinnabulis legimus. Nicetas in Manuele lib. 6. n. 4. Francos Antiochenos describens torneamentum inituros cum Imperatore :
Καὶ τοὺς ἵππους ἠσχημένους εἶχον, ἄλλοις τε ϰόσμοις λαμπροτάτοις, ἀλλὰ δὴ ϰαὶ ἀπαυχενίοις ἀγλαίσμασιν, ἐϰ τριχῶν συγϰειμένοις ἱππείων, ἐς ἱϰανὸν ϰαθιεμένων, ϰαὶ περιηρτημένους ἐχουσῶν ἠχητιϰοὺς ϰώδωνας.
Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 16 :
Sedens in equo phalerato, cujus operimento filia Principis inseruerat Tintinnabula plurima, tum pro ostentatione, tum equi alterius fugatione.
Philippus Mouskes in Philippo Aug. :
Es vous atant le Duc Ricart,
Son fil u venoit d'autre part,
Aplanoiiés et acesmés,
Et mult cointement atornés,
A Cloketes et as lorains,
Venoit si tost que ne post ains.
Raimundus Montanerius in Chron. Ara gon. cap. 124. de milite Gallo :
E guarda, e vae en lorech que era entre lo seu ort, et un altre, un Cavaller Frances ab son cavall armat, e ab lo pitrall de Campanellas, etc.
Monstrelletus 1. vol. cap. 62. de Rege Ludovico :
Son cheval estoit couvert et paré de Clochettes dorées.
Chronicon, quod Scandalosum vocant, pag. 20 :
Lesquelles housseures (des chevaux) estoient... chargées de grosses Campanes d'argent, blanches et dorées.
Et pag. 93 :
Il estoit monté dessus un beau coursier à une moult belle houssure, toute couverte de [] tranchoüers d'argent, dessus chacun desquels il y avoit une grosse Campane d'argent dorée, etc.
Octavianus de S. Gelais in Viridario honoris :
Sur leurs chevaux d'or et d'argent Clochettes.
Adde Wlsonem Columberium in Theatro Honoris tom. 1. pag. 60. et Ceremoniale Francicum, ubi de solemnibus Regum ingressibus : præterea Radulphum in Vita S. Richardi Episcopi Cestrensis num. 44. Vide Tintinnum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tintinnabulum Campanæ, Clava, tudicula, Gall. Battant. Obituarium MS. Eccl. Morin. fol. 42 :
Et ut ad illam Missam populus convocari possit, Tintinnabulum grossæ campanæ ter tangetur.
Vide Pulsare 3.