« »
 
[]« 1 tiratorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 112a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TIRATORIUM1
1. TIRATORIUM. Charta ann. 1263. ex Regesto 31. Chartophylacii Regii fol. 102. qua Renaldus de Ghigy et ejus uxor vendunt Regi
tres partes quas se habere dicebant in quodam botatorio sito apud Villam novam Regis ; ante Tiratoria ejusdem villæ, etc
. Exstat etiamnum in urbe Parisiensi compitum, quod vocant la Croix du Tiroir. Sed de nominis ratione vix placent quæ habent Brolius lib. 1. Antiq. Paris. pag. 4. 2. edit. et vetus Scheda Gallica inedita de Fundatione Parisiorum, ex qua hæc deprompsimus :
A la croix du Tirouer se trioient les bestes, et pour ce à proprement parler, elle est appellée la Croix du Triouer, pour les bestes que l'en là trioit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A verbo Tirare, extendere, accersendam esse vocem Tiratorium cuivis, ni fallor, probabile videbitur, adeoque idem esse quod supra Tendaris. An vero hinc repetenda sit denominatio compiti de la Croix du Tiroir, nondum assecutus sum. Vide Sauval in Antiquitatib. Paris. tom. 3. pag. 606. edit. ann. 1724.
P. Carpentier, 1766.
Locus, ubi panni extenduntur et explicantur, Ital. Tiratoio. Stat. pro lanif. et pannif. ann. 1317. in Reg. A. Comput. Paris. fol. 197. v° :
In ipsis Tiratoriis sive tentis, panni aliqui dupplices vel alii communes panni qui debent duodecim cannas ad minus continere, nullatenus tirabuntur.
Vide supra Tenda et Tenta 3. Haud scio an inde accersenda sit denominatio compiti de la Croix du Tiroir vel Tirouer. Lit. ann. 1375. in Reg. 108. [] Chartoph. reg. ch. 201 :
Domus, sita Parisius in vico dicto ad Crucem, Gallice Tirouer.
Ut ut est, a nostris appellatus Tirouere, Locus, ubi rei per distentionem membrorum cruciantur, ut ab eis veritatem extorqueant. Lit. remiss. ann. 1456. in Reg. 183. Chartoph. reg. ch. 178 :
Le suppliant fut prins prisonnier et mené devant la Tirouere ou question, où il a confessé le dit cas sans aucune contrainte.
Vocis igitur origo ea notione, repetenda videtur aut a Tirare, extendere, aut ab Extorquere, quomodo dicimus Tirer la vérité. Hinc etiam Tirouere vocant doliarii instrumentum, quo circulos extendunt, vulgo Tiroir vel Tirtoir. Lit. remiss. ann. 1417. in Reg. 169. ch. 484 :
Un certain engin à relier tonneaux, appellé Tirouere.
Infra bis : Thirouere. Tireboute vero, Baculus ferro munitus, in aliis Lit. ann. 1424. ex Reg. 173. ch. 8 :
Un baston ferré, nommé Tireboute.