« »
 
[]« 1 titulare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 113b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULARE1
1. TITULARE, Titulo præsignire, exornare ; Designare titulo vel titulum apponere, Joanni de Janua. Tituler, designer, mettre tiltre, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Tertullianus lib. de Anima cap. 13 :
Quis non animæ dabit summam omnem, cujus nomine totius hominis mentio Titulata est ?
Idem in Poem. de Judicio Dei :
Quis mihi ruricolas aptabit carmine musas,
Et verni roseas Titulabit floribus auras ?
S. Ambrosius in Epist. ad Coloss. cap. 4 :
Ita enim devota fuisse videtur, ut omnis domus ejus signo Titulata esset Crucis.
Calendarium Philocali :
Furius Dionysius feliciter Titulavit.
Martianus Capella lib. 1. pag. 15 :
Et licet per Zodiacum tractum nonnulli singulas vel binas domo animalibus Titularint, in aliis tamen habitaculis commanebant.
Adde Petrum Chrysologum serm. 155.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Titulare, Inscribere, Gall. Intituler. Johan. Diaconus in Vita S. Gregorii lib. 4. cap. 15. n. 81 :
Et quia inter diversa mala, aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine Titulavit, et suspecti sumus, ne eos alicui transmiserit.
Eadmerus in Prologo ad Vitam S. Anselmi :
Opus igitur ipsum de Vita et conversatione Anselmi Archiep. Titulatum, taliter Deo adjuvante curavi disponere, etc.
Et lib. 2. cap. 4 :
Insigne volumen edidit, quod
Cur Deus homo Titulavit. Vide Vossium de Vitiis serm. lib. 4. cap. 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Titulare Se Regem, Regium nomen sibi adsciscere, Gall. Prendre le titre de Roi. Sallas Malaspinæ lib. 6. de Rebus Siculis, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 344.
Detitulare, Titulum auferre, delere. Josephus Iscanus lib. 2. de Bello Trojano :
.... Propriæ nam venditor artis
Detitulat titulos, quos ingerit.