« 9 titulus mitræ » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS9
9. TITULUS Mitræ, Lamina aurea, quæ in gyro mitræ orificium ambiat, Bonanno Hierarch. eccl. cap.
64. et Marangono Chronol. pont. pag. 66. Quæ definitio non arridet Cl. V. Garampio in
Disquis. de sigill. Garfagn. pag. 83. quod tunc Titulus a Circulo nihil
differret, qui tamen reapse differunt inter se, ut perspicuum est ex Cerem. Greg. X. ibid.
laudato :
UnamEt ex Invent. ann. 1295. ibid. pag. 85 :(mitram)cum aurifrisio in Titulo sine circulo ; et mitram aurifrisiatam in circulo et Titulo.
In ipso circulo anteriori, et liliis, et Titulo sunt xx. balasci, etc.Unde Viro erudito Titulus videtur esse Una lista ofregio diritto, che tagliasse la faccia della mitra perpendicolarmente dalla punta all' orificio. Nisi, addit ille, Titulus corrupte dicatur, pro Tutulus, id est, acumen mitræ. Quid si hic Titulus spectare existimetur ad Laminam, de qua Levit. cap. 8. v. 9 :
Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit Laminam auream consecratam in sanctificatione.