« »
 
[]« 1 toca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 117a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOCA1
1. TOCA, Tocha. Glossæ Isidori : Toca, is calculus dictus est, computo solo pilis quod sibi componunt. Calx enim est lapis, calculus diminutivum. Locus mendosus. Legit Grævius, Tocuis, calculus dictus est, etc. Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 18. Tocua, observatque Tocha pro calculo etiam esse apud auctores de limitibus agrorum :
Trifinium quam maxime quando constituimus cum signis, id est cineribus aut carbonibus, et calce ibidem construximus, et superduximus, et super Tocham monticellum constituimus.
Eidem Vossio videtur et ad Græcos manasse, quando Tzetzi Chil. 12. pro calculo dicitur τζόγη, nisi τζόγη ex Schacus sit, hoc est, calculus. Meursius ibi legit τζόχαι. Vide Glossarium mediæ Græcitatis in hac voce.