« »
 
[]« Togala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 117c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOGALA
TOGALA, vel Talaga. Vita S. Theodosiæ Mart. apud Monbritium tom. 2 :
Post hæc dimissi sunt ad eam leopardus et Togala, lenitatis suæ signa monstrantes, et nihil eam læserunt.
At in MS :
Sedet pro tribunali Præses, jubet omnes feras adduci, et a venatoribus exacervari, et rugiebat leo. Vacca ferocissima cornibvs cuncta ventilabat, subsequebatur taurus rugiens, et terribilis leopardus, et Talaga levitatis suæ signa monstrabat, etc.
Hæc Carolus Macer in Hierolexico, qui merito conjectat Togala, vel Talaga, vocem esse corruptam, putatque Tigridem substituendam, quod levitas Tigridis proprium sit, ut videre est ex Plinio lib. 8. cap. 18.