![[]](img/image.png)
TOMA, Tomantula. Papias :
Toma, Tomantula, Pantia, vulgo Tomacellus.Ita MSS. At editus habet Tomacula. Italis, Toma est formaticum pinguius, Tomacella vero hilla, vel lucanicæ species, quomodo Latinis Tomaculum. J. de Janua :
Tomacula, intestina propter divisiones et sectiones,a Gr. τέμνω.
P. , 1766.
◊ Stat. Bereng. comit. ann.
1235. apud Mourgues in Stat. Provinc. pag. 369 : Item statuit et ordinavit, quod nullus castellanus vel miles ab ovibus euntibus et redeuntibus a montaneis.... possit exigere vel petere aliquid, sive mulitationem, sive aliquam bestiam, seu Tomam, vel aliquid in pecunia numerata. Toumo,apud Peltas in Diction. Provinc.