« 1 tomus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 121a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOMUS1
1. TOMUS, Libellus, codex, membrana, Epistola, præsertim
de fide, Græcis τόμος. Tomus ad Antiochenses
inscribitur Epistola Synodi Alexandrinæ ann. 362. apud Athanasium. Alias Epistolas
synodicas tomi titulo insigniri, observat Coustantius in notis ad Epistolam
Concilii CP. ad Damasum PP. ut et in Epist. Concilii Carthag. ad Innocentium. Indicem
consule ad calcem tomi 1. Epistolarum Rom. Pontif. et vide Glossar. mediæ Græcit. in
Τόμος. Marcellinus
Comes in Chronico :
Leo Imp. pro Tomo Chalcedonense per universum orbem singulis orthodoxorum Episcopis, singulas consonantesque misit epistolas, quo sibi quid de eodem tomo sentirent, cuncti suis rescriptionibus indicarent.Jo. Biclariensis in Chronico ann. 7. Mauricii :
Gentis Gothicæ confessionem Tomo scriptam manu sua Episcopis porrigens.Vigilius PP. Epist. 5 :
Sed et Epistolam prædicti beatæ memoriæ Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum Episcopum datam, quæ et Tomus appellatur, per omnia veneramur.Anastasius in S. Leone PP. :
Beatus vero Leo direxit Catholicæ fidei Tomum, et exposuit, damnans omnes hæreses.In S. Hilaro :
Confirmans tres Synodos,... Tomum sancti Archiepiscopi Leonis.Diurnus Roman. cap. 3. tit. 6 :
Sanctæ et beatæ recordationis Leonis Apostolicæ Sedis Antistitis Epistolam ad Flavianum Constantinopolitanum Episcopum datam, quæ et Tomus appellatur.Idem Anastasius in S. Agathone :
Suos intromiserunt libros, et Tomos diversos, et Synodos, quas falsaverant.Infra :
Deinde protulit piissimus et serenissimus Princeps Tomum ad relegendum, in quem vanum hæreticum dogma Macarii erat conscriptum.Diurnus Romanus pag. 40. de Concilio VI :
Cui Apostolicæ recordationis Agatho Papa per legatos suos et Responsales præfuit, cujus venerabilem Tomum celebriter assequentes, etc.Gregor. Turon. lib. 10. cap. 19 :
Negavit Episcopus has Epistolas vel misisse suo nomine, vel suscepisse a rescripto Chilperici. Sed puer ejus familiaris adfuit, qui hæc notarum titulis per Tomos chartarum comprehendens tenebat : unde non dubium fuit residentibus hæc ab eo directa.Althelmus de Laude Virg. cap. 41 :
Adde Præceptum Ludovici Imp. ann. 832. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 678. et Mabillon. tom. 2. Annal. Bened. pag. 550. Epistolam Alberti Abb. Miciac. ad Johannem XVII. PP. apud eumd. Mabill. tom. 3. Analect. pag. 440. etc. Vetus Charta ex Monastico Anglic. tom. 2. pag. 844 :Tomum præterea comptum sermone politoAd famulam Christi scripsit didascalus idem.
Hæc vero vocabulorumAimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 32 :(variorum prædiorum)signa Tomi stylo indita sunt, ne forte litium vel contentio, vel jurgium jam erepserit inter tributarios vestros, nostrosque colonos : quod autem crebro solet fieri, ubi evidentiora allusionibus litteraliæ, elementorumque definitione indicia limitum metum non procederint.
Et Tomi universi quos secum ferebat, igne cremati sunt.Gregorius Turon. lib. 5. cap. 29. habet hoc loco libri descriptionum. Vide Chartarum tomi in Charta et Charticinium. Neque alia notione vocem
Tomus videtur usurpasse Isidorus Episcopus Pacensis in Chronico æræ 749 :
Adiens per Gaditanum fretum Columnas Herculis protendentes, et quasi Tomi indicio porti aditum demonstrantes, vel claves in manus transitum Hispaniæ præsagantes, vel reserantes, etc.Hic enim per Tomum, libellum, itinerarium, vel mappam mundi in membrana exaratam intelligit. Academ. Matrit. Tomo est corpus, moles : Provinc. Tom idem quod Tumulus in Glossar. Raynouard. tom. 5. pag. 371. Confer Ton.