![[]](img/image.png)
TORNERIUM, Torneamentum, hastiludium, Tournois. Historia Cortusiorum lib. 4.
c. 6 :
Ibi fuerunt dominæ pulcherrimæ, hastiludia, et Torneria, et breviter, ad perfectum gaudium nihil defecit.Lib. 5. c. 7 :
Fuerunt etiam hastiludia, giostræ, Torneria, et omnia solatia cogitata.Chronicon Estense ad ann. 1390. apud Murator. tom. 15. col. 519 :
Marchio Estensis magnam et nobilem curiam fecit in civitate Ferrariæ celebrari per xv. dies continuos cum tripudiis, giostris et Torneriis, et magnis præmiis pro victoribus.Vide infra Torneta.