« Toro » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORO
TORO, Toronus, Torus, Turo, Turonus, Collis
cacuminatus, et rotundus. Charta ann. 1200. tom. 1.
Macer. Insulæ Barbaræ pag. 129 :
Non ædificent domum fortalitii in Toro Sachmeriæ.Charta Cornutiana, edita a Suaresio :
Quæ sepis descendit per regam ante ad viam cavam, sive ad Torum, quæ redit usque ad arcum supradictum.Will. Tyrius lib. 11. cap. 5 :
Castrum ædificavit, cui quoniam in monte erat excelso admodum et cacuminato, nomen indidit Toronum.Hist. Hierosolymitana :
Montem proximum, quem vulgo Turonem vocant.Infra :
Supra Turonem vero, qui urbi vicinus incumbit, civitas Ptolemais nomine, olim sita fuerat.Et mox :
Collis autem... Turoni propinquus.Matth. Paris ann. 1188 :
Fecit omnes suos in collem ascendere civitati vicinum, qui eo quod instar turris erectus sit in sublime, et rotundus, Turonus a vulgo nuncupatur.A Gallico nempe Tourion. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 98 :
Acconensem obsedit civitatem, in Torono aliquantum eminenti tentoria sua collocando.Charta Hugon. Ibelini ann. 1160. in Tabulario S. Sepulcri :
Dedi.... partem Turonii, quæ superjacet Surdis fontibus.Historia MS. Bellorum sacrorum vernacula :
Et Salehadin cacha bien demie lieue desci sour un haut Thoron.Infra :
Et se hierberga sour un Thoron de fors à Acre.Alia apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 705 :
Li messages trova l'ost au Toron.
Turo. Charta Rogerii Comitis Siciliæ pro Ecclesia Pactensi apud Rocchum Pirrum pag.
386 :
Sicut via scandit sursum ad Turonem altum, qui est supra mare.Anastasius in Eccles. pag. 148. ubi hæc Theophanis verba, πᾶσαν τὴν παραλίαν ἀϰτήν, vertit, omnes maritimos Toros, id est aggeres, vel monticulos ac colles, uti Latini cubitos Toros dixerunt. Glossæ Lat. Gr. :
Torus, ὠλένη. Torum, ὠλένην. Toranus, ὠλένος, τρόφος.Ubi forte legendum Toronus, ὠλένη, ὄρος. Vulcanius retinet Toranus et emendat ὠλενοτρόφος. Priorius vero legit Toranius, vel Torarius, ὠλενοτρόφος, vel potius ὠλενοστρόφος. Vide Salmasium ad Plinium pag. 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Toretus. Charta ann. 1473. ex Schedis Præs. : Sextus terminus est situatus juxta quemdam Toretum, etc.Quæ vox redditur Costeau, Collis, monticulus, in Processu vernaculo ann. 1565. ex iisdem Schedis.
◊ Quidam existimant vocem hanc a Gallis manasse, præsertim vero a
Provincialibus, qui una cum Raimundo Sanctægidiano Comite in Terram sanctam profecti
sunt ; ita enim montem ab iis appellari observat Columbus in Manuasca lib. 1. n. 5. quod
firmatur ex veteri Charta, quæ habetur in Notitia Ecclesiæ Diniensis P. Gassendi pag. 18 :
Quod possit emere seu acquirere hospitium sive locum ad ædificandum, ubicumque voluerit in civitate Dignensi, dummodo extra Torum, seu montem, vel fortalitium, etc.Sed probabilius est Toronum, vocem esse Chaldæorum, quibus Tor, mons dicitur, aut clivus, ut auctor est Petrus della Valle tom. 2. Epist. 1.