« »
 
[]« Torra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 133a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORRA
TORRA, Tarra, seu Tharra, Locus vel fornax, in quo torretur avena, quæ olim Alamannis, ut et hodie, Turgaviis maxime, in cibo et pulmento fuit. Ea vero sic conficitur. Torretur primum avena cruda, tum molitori pinsenda seu molenda traditur, non in farinam minutam, sed crassam, ad instar hordei, quod ubivis locorum ad eam formam teritur. Hæc Goldastus ad hunc locum Eckeardi junioris de Casib. S. Galli cap. 1 :
Simile etiam quiddam de lebete æneo grandi, et de Tarra avenis centum maltrarum commoda cum projectasset, etc.
Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 200. voce Darra. Ubi malim Torra ; nam et inde Torrale et Torrelagium dicta, a torrendo scilicet ; hordeum quippe vel avena ad cerevisiam torretur priusquam molatur. Gregorius Turon. de Gloria Confess. c. 81.
Quidam de vicinis annonas diu infectas aqua ac germine producto conflatas, facto igne super vimina contexta Torrere parat ad pocula facienda.
Et cap. 1 :
Jubet fieri ex annonis aqua infusis atque decoctis, messoribus poculum præparari. Hanc autem coctionem Orosius a coquendo Coctiam vocari narravit.
Ovidius de potione, quam Anus Attica Cereri propinavit :
............ Lymphamque roganti
Dulce dedit tosta quod coxerat ante polenta.
Polentam vero Plinius ait ex hordeo prius tosto fieri. Veteres denique tam far quam hordeum prius molebant, deinde torrebant ; unde Virgilius lib. 1. Georg. :
Et Torrere parant flammis, et frangere saxo.
Torrale, Ædificium, in quo frumenta et grana torrentur et exsiccantur ; a torrendo dictum. Leges Burgorum Scoticorum cap. 54 :
Si aliquis accommodavit Torrale suum alicui, et fuerit combustum tempore, quo commodatur, etc.
Vide Skenæum de Verborum signif. verbo Torralium.
Torrellagium, Pensitatio, quæ ex torrali exsolvitur. Charta Episc. Ambian. ann. 1301 :
Torrellagium Ambian. valet 10. modios vel circiter.
Alia Philippi Com. Flandr. pro teloneis urbis Ambian :
Cascune oechine à cambier de la chité d'Amiens, là où on seke brais à Toralle, se elle n'est en franc lieu, doit cascun an 22. sestiers d'avaines au Vesque, et 22. sestiers d'avaine au Comte. Mais li Quens en rent de sa part du Torrellage 4. muis d'avaine au Vidame chascum an, et c'est à sçavoir que chil qui seke à Toraille, et franc lieu, il ne doit point de Toraille.