« »
 
[]« Torticia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 135a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORTICIA
TORTICIA, Torticius, Idem quod Tortisius, Fax, tæda. Ordo Rom. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 364. ubi de ritu excommunicationis die Cœnæ Domini :
Circa ultimum verborum habens aliquos Torticios accensos in manu, projicit ipsos D. Papa versus populum ad terram. Hoc idem faciunt singuli Cardinales et Prælati, tenentes tantummodo unum Torticium in manu, nihil dicendo ; et cum candelæ projiciuntur, debent campanæ Ecclesiæ inordinante pulsari.
Et pag. 529 :
Torticiæ seu brandones, quilibet ad minus vi. lib. ceræ.
Concordia ann. 1322. e Tabulario S. Audomari :
Offerat ad magistrum altare unum Torticium vel unam candelam ceræ ponderis dimidiæ libræ. Torticius cereus,
in Testamento ann. 1392. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 180. Aliud adde ejusdem anni tom. 2. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 664.