![[]](img/image.png)
TORTICUS, Idem quod Tortisius. Charta Philippi Pulchri apud D. Brussel
tom. 1. de Feudorum usu pag. 669 : ![[]](img/image.png)
De.... duobus Torticis in elevatione accendendis financia non præstetur.Litteræ Caroli V. Reg. Franc. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. pag. 209 :
Candele et tortici de cera... fient in terra eorumdem, talis quantitatis et valoris, quod operarii et operatrices qui candelas ipsas facient per se vel per alium, et Torticos, atque vendent, pro toto eorum labore atque lucro, ultra ipsorum puram sortem, vel proprium capitale, de et super qualibet libra cere, in candelis et Torticis, ut predicitur, operata, sex denarios Turonenses percipient et habebunt tantummodo.Vide Tortica et Tortisius.
![[]](img/image.png)