«
2 tortitudo » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 135c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORTITUDO2
2 TORTITUDO, Idem quod
Tortus 1. Injustitia, violentia. Chronicon Besuense pag.
602 :
In causa violentiæ et Tortitudinis, etc.
Alibi :
Pro multis
Tortitudinibus et sceleribus.
Historia Episcoporum Autissiodor. cap. 49 :
Interdixit sub anathemate, ut nullus mortalium præsumere deinceps auderet vim seu
calumniam, nec aliquam Tortitudinem inferre pro quavis occasione rebus ejusdem
Ecclesiæ.
Tabularium Arremarense :
Terram quoque Osanicurtis..... recognita
sua Tortitudine abdicavit :
Adde Chartas alias a Beslio descriptas in Comitib.
Pictavensib. pag. 468. 485. 506. Occurrit etiam non semel in Tabular. Dernensis
Monasterii, ut et in Epistola Hadrian. II. PP. apud
Labbeum tom. 8. Concil. pag. 914. in alia Johannis XIX. ann. 1030. Marcæ Hispan. col.
1044. in Charta ann. 1079. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 498. in Hist
Monasterii S. Laurentii Leod. tom. 4. ejusd. Collect. col. 1127. et alibi passim. Inter
malos usus et tultas, Tortitudines, hoc est, injustæ exactiones, recensentur in
Charta ann. 1062. e Tabulario S. Victoris Massil.
Tortitudo peccati, apud
Lambertum Abb. S. Rufi in floribus Psalmorum MSS.
Tortitudo morum, in Actis Ven.
Erluini Abb. tom. 7. Maii pag. 845.
Tortas et confragosas,
dixit Plautus in Menæchmis.